Matthaeus 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 11
1et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
2Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
3ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
4et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
5caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
6et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
7illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
8sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
9sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
10hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
11amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
12a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
13omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
14et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
15qui habet aures audiendi audiat
16cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
17dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
18venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
19venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
20tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
21vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
22verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
23et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
24verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
25in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
26ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
27omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
28venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
29tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
30iugum enim meum suave est et onus meum leve est
Matthaeus 11
1Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
4Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
8Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
12A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15Qui habet aures audiendi, audiat.
16Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
17dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
18Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :
21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
22Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
25In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.
27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
30Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 11:16
"cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus"
"Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus"





