Marcus 15 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Marcus 15
1et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
2et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
3et accusabant eum summi sacerdotes in multis
4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
6per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
7erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
8et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
9Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
11pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
12Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
13at illi iterum clamaverunt crucifige eum
14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
16milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
17et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
18et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
20et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
22et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
23et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
24et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
25erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
26et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
27et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
28et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
29et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
30salvum fac temet ipsum descendens de cruce
31similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
33et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
34et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
35et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
36currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
37Iesus autem emissa voce magna exspiravit
38et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
39videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
40erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
42et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
44Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
45et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
46Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
Marcus 15
1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
2Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
4Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
5Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
9Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
12Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
13At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
14Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
16Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
18Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.
19Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
22Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.
23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
24Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
25Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
26Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.
27Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
28Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.
29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
30salvum fac temetipsum descendens de cruce.
31Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
37Jesus autem emissa voce magna expiravit.
38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
41et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
43venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
44Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
46Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
47Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Marcus 15
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Marcus 15 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Marcus 15:16
"milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem"
"Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,"





