Marcus 16 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Marcus 16
1et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
2et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
3et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
4et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
5et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
6qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
7sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
8at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
9surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
14novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
15et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
17signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
18serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
19et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
20illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
Marcus 16
1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
2Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
4Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
12Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
13et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
15Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :
18serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.
19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
20Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Marcus 16
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Marcus 16 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Marcus 16:16
"qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur"
"Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur."





