Marcus 14 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Marcus 14
1erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
2dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
3et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
8quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
10et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
12et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
17vespere autem facto venit cum duodecim
18et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
19at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
20qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
21et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
22et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
23et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
24et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
25amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
26et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
27et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
28sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
29Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
30et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
31at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
32et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
34et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
35et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
36et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
37et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
38vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
39et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
40et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
41et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
42surgite eamus ecce qui me tradit prope est
43et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
44dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
47unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
48et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
53et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
55summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
57et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
58quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
59et non erat conveniens testimonium illorum
60et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
61ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
62Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
63summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
64audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
65et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
66et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
69rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
70at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
71ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
72et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
Marcus 14
1Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
2Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
3Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
4Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
5poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
6Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
7semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
8Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
9Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
10Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
11Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
12Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
13Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,
14et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
15Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
16Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17Vespere autem facto, venit cum duodecim.
18Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
20Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
22Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
23Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
24Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
25Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
26Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
27Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
28Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
29Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
30Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
31At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
32Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
34Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
35Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
36Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
38vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
39Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
40Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
41Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
42Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
43Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
44Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
45Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
46At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
48Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
49quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
50Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
51Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
52At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
53Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
55Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
57Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
58Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
59Et non erat conveniens testimonium illorum.
60Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
61Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
62Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
64Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
65Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
67et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
68At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
69Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
70At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.
71Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
72Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Marcus 14
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Marcus 14 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Marcus 14:16
"et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha"
"Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha."





