Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Lucas 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Lucas 5

1factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth

2et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia

3ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas

4ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam

5et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete

6et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum

7et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur

8quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

9stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant

10similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens

11et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

12et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare

13et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo

14et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis

15perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis

16ipse autem secedebat in deserto et orabat

17et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos

18et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum

19et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum

20quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua

21et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

22ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris

23quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula

24ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

25et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

26et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie

27et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me

28et relictis omnibus surgens secutus est eum

29et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes

30et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis

31et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent

32non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam

33at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt

34quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare

35venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus

36dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo

37et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt

38sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur

39et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est

Lucas 5

1Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

2Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

3Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

5Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.

6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.

7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

9Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :

10similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.

11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

12Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

13Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

14Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.

15Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.

16Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.

17Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.

18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.

19Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.

20Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.

21Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

22Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?

23Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?

24Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

25Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.

26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.

27Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.

28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.

30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?

31Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

32Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.

33At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?

34Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?

35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.

36Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :

38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.

39Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.

Lucas 5

1factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth

2et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia

3ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas

4ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam

5et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete

6et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum

7et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur

8quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

9stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant

10similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens

11et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

12et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare

13et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo

14et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis

15perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis

16ipse autem secedebat in deserto et orabat

17et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos

18et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum

19et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum

20quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua

21et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

22ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris

23quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula

24ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

25et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

26et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie

27et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me

28et relictis omnibus surgens secutus est eum

29et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes

30et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis

31et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent

32non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam

33at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt

34quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare

35venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus

36dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo

37et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt

38sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur

39et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est

Lucas 5:1
Vulgate

factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth

VulgClementine

Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

2
Vulgate

et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia

VulgClementine

Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

3
Vulgate

ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas

VulgClementine

Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

4
Vulgate

ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam

VulgClementine

Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

5
Vulgate

et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete

VulgClementine

Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.

6
Vulgate

et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum

VulgClementine

Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.

7
Vulgate

et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur

VulgClementine

Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

8
Vulgate

quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

VulgClementine

Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

9
Vulgate

stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant

VulgClementine

Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :

10
Vulgate

similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens

VulgClementine

similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.

11
Vulgate

et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

VulgClementine

Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

12
Vulgate

et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare

VulgClementine

Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

13
Vulgate

et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo

VulgClementine

Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

14
Vulgate

et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis

VulgClementine

Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.

15
Vulgate

perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis

VulgClementine

Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.

16
Vulgate

ipse autem secedebat in deserto et orabat

VulgClementine

Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.

17
Vulgate

et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos

VulgClementine

Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.

18
Vulgate

et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum

VulgClementine

Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.

19
Vulgate

et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum

VulgClementine

Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.

20
Vulgate

quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua

VulgClementine

Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.

21
Vulgate

et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

VulgClementine

Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

22
Vulgate

ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris

VulgClementine

Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?

23
Vulgate

quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula

VulgClementine

Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?

24
Vulgate

ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

VulgClementine

Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

25
Vulgate

et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

VulgClementine

Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.

26
Vulgate

et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie

VulgClementine

Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.

27
Vulgate

et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me

VulgClementine

Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.

28
Vulgate

et relictis omnibus surgens secutus est eum

VulgClementine

Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

29
Vulgate

et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes

VulgClementine

Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.

30
Vulgate

et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis

VulgClementine

Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?

31
Vulgate

et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent

VulgClementine

Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

32
Vulgate

non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam

VulgClementine

Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.

33
Vulgate

at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt

VulgClementine

At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?

34
Vulgate

quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare

VulgClementine

Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?

35
Vulgate

venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus

VulgClementine

Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.

36
Vulgate

dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo

VulgClementine

Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

37
Vulgate

et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt

VulgClementine

Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :

38
Vulgate

sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur

VulgClementine

sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.

39
Vulgate

et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est

VulgClementine

Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lucas 5

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Lucas 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Lucas 5:16

Vulgate

"ipse autem secedebat in deserto et orabat"

VulgClementine

"Ipse autem secedebat in desertum, et orabat."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward