Lucas 23 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Lucas 23
1et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
2coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
3Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
4ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
5at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
6Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
9interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
10stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
11sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
12et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
13Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
14dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
15sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
16emendatum ergo illum dimittam
17necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
18exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
19qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
20iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
21at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
22ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
23at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
24et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
25dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
26et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
27sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
28conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
29quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
30tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
31quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
32ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
33et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
34Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
35et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
36inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
37dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
38erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
39unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
40respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
41et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
42et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
43et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
44erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
45et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
46et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
47videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
48et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
49stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
50et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
51hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
53et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
54et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
55subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
56et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
Lucas 23
1Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
2Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
3Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.
4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.
5At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
6Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
7Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
8Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
9Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
10Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
12Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
14dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
15Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16Emendatum ergo illum dimittam.
17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
18Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
22Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.
23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.
24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.
26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
28Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
29Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
30Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.
31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.
39Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
42Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.
44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
45Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
46Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
47Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
48Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
49Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
50Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :
51hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :
52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :
53et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
54Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
55Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lucas 23
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Lucas 23 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Lucas 23:16
"emendatum ergo illum dimittam"
"Emendatum ergo illum dimittam."





