Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Lucas 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Lucas 22

1adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

2et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

3intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

9at illi dixerunt ubi vis paremus

10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

15et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

16dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

19et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

20similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

21verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur

23et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

24facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior

25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator

27nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

31ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

33qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

34et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

35et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

36dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

37dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

38at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

39et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

40et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

41et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

43apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

45et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

47adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

49videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

51respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

52dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

53cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

54conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

55accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

57at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

58et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

59et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est

60et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

61et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

62et egressus foras Petrus flevit amare

63et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

65et alia multa blasphemantes dicebant in eum

66et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

67et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

68si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

69ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

70dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

71at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

Lucas 22

1Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :

2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.

3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :

4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

5Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

6Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

8Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

9At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

10Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

11et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

12Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.

13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

15Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

17Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.

18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.

20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.

23Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

25Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.

27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :

28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.

29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.

31Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :

32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

33Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

34At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :

35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?

36At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.

38At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.

39Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.

41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,

42dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.

45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.

46Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

47Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

48Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?

49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?

50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

51Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?

53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.

55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

57At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

58Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.

60Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62Et egressus foras Petrus flevit amare.

63Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

64Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?

65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.

67Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :

68si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

70Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.

71At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Lucas 22

1adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

2et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

3intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

9at illi dixerunt ubi vis paremus

10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

15et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

16dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

19et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

20similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

21verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur

23et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

24facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior

25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator

27nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

31ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

33qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

34et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

35et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

36dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

37dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

38at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

39et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

40et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

41et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

43apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

45et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

47adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

49videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

51respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

52dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

53cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

54conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

55accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

57at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

58et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

59et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est

60et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

61et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

62et egressus foras Petrus flevit amare

63et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

65et alia multa blasphemantes dicebant in eum

66et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

67et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

68si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

69ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

70dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

71at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

Lucas 22:1
Vulgate

adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

VulgClementine

Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :

2
Vulgate

et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

VulgClementine

et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.

3
Vulgate

intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

VulgClementine

Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :

4
Vulgate

et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

VulgClementine

et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

5
Vulgate

et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

VulgClementine

Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

6
Vulgate

et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

VulgClementine

Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7
Vulgate

venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

VulgClementine

Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

8
Vulgate

et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

VulgClementine

Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

9
Vulgate

at illi dixerunt ubi vis paremus

VulgClementine

At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

10
Vulgate

et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

VulgClementine

Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

11
Vulgate

et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

VulgClementine

et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

12
Vulgate

et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

VulgClementine

Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.

13
Vulgate

euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

VulgClementine

Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

14
Vulgate

et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

VulgClementine

Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

15
Vulgate

et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

VulgClementine

Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16
Vulgate

dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

VulgClementine

Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

17
Vulgate

et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

VulgClementine

Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.

18
Vulgate

dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

VulgClementine

Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19
Vulgate

et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

VulgClementine

Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.

20
Vulgate

similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

VulgClementine

Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

21
Vulgate

verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

VulgClementine

Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

22
Vulgate

et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur

VulgClementine

Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.

23
Vulgate

et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

VulgClementine

Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

24
Vulgate

facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior

VulgClementine

Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

25
Vulgate

dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

VulgClementine

Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26
Vulgate

vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator

VulgClementine

Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.

27
Vulgate

nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

VulgClementine

Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :

28
Vulgate

vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

VulgClementine

vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.

29
Vulgate

et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

VulgClementine

Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

30
Vulgate

ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

VulgClementine

ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.

31
Vulgate

ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

VulgClementine

Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :

32
Vulgate

ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

VulgClementine

ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

33
Vulgate

qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

VulgClementine

Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

34
Vulgate

et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

VulgClementine

At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :

35
Vulgate

et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

VulgClementine

Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?

36
Vulgate

dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

VulgClementine

At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37
Vulgate

dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

VulgClementine

Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.

38
Vulgate

at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

VulgClementine

At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.

39
Vulgate

et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

VulgClementine

Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

40
Vulgate

et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

VulgClementine

Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.

41
Vulgate

et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

VulgClementine

Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,

42
Vulgate

dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

VulgClementine

dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

43
Vulgate

apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

VulgClementine

Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

44
Vulgate

et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

VulgClementine

Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.

45
Vulgate

et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

VulgClementine

Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.

46
Vulgate

et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

VulgClementine

Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

47
Vulgate

adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

VulgClementine

Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

48
Vulgate

Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

VulgClementine

Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?

49
Vulgate

videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

VulgClementine

Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?

50
Vulgate

et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

VulgClementine

Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

51
Vulgate

respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

VulgClementine

Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

52
Vulgate

dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

VulgClementine

Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?

53
Vulgate

cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

VulgClementine

Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

54
Vulgate

conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

VulgClementine

Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.

55
Vulgate

accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

VulgClementine

Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

56
Vulgate

quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

VulgClementine

Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

57
Vulgate

at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

VulgClementine

At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

58
Vulgate

et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

VulgClementine

Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

59
Vulgate

et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est

VulgClementine

Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.

60
Vulgate

et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

VulgClementine

Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61
Vulgate

et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

VulgClementine

Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62
Vulgate

et egressus foras Petrus flevit amare

VulgClementine

Et egressus foras Petrus flevit amare.

63
Vulgate

et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

VulgClementine

Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

64
Vulgate

et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

VulgClementine

Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?

65
Vulgate

et alia multa blasphemantes dicebant in eum

VulgClementine

Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66
Vulgate

et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

VulgClementine

Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.

67
Vulgate

et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

VulgClementine

Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :

68
Vulgate

si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

VulgClementine

si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

69
Vulgate

ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

VulgClementine

Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

70
Vulgate

dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

VulgClementine

Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.

71
Vulgate

at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

VulgClementine

At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lucas 22

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Lucas 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Lucas 22:16

Vulgate

"dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei"

VulgClementine

"Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward