Lucas 19 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Lucas 19
1et ingressus perambulabat Hiericho
2et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
3et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
4et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
5et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
6et festinans descendit et excepit illum gaudens
7et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
8stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
9ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
11haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
12dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
13vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
14cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
15et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
17et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
18et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
21timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
22dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25et dixerunt ei domine habet decem mnas
26dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
28et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
29et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
30dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
31et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
32abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
34at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
36eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
38dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
40quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
46dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
48et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
Lucas 19
1Et ingressus perambulabat Jericho.
2Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
3et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
14Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
15Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
20Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
21timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
22Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
24Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
25Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
30dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
31Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
32Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?
34At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :
37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
38dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.
39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
40Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,
46dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :
48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lucas 19
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Lucas 19 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Lucas 19:16
"venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit"
"Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit."





