Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Lucas 20 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Lucas 20

1et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem

3respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi

4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus

5at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi

6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse

7et responderunt se nescire unde esset

8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio

9coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

10et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem

11et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem

12et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt

13dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur

14quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas

15et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae

16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit

17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum

19et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam

20et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

21et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

22licet nobis dare tributum Caesari an non

23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis

24ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris

25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo

26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt

27accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum

28dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo

29septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis

30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

31et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt

32novissima omnium mortua est et mulier

33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem

34et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias

35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

36neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis

37quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob

38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

39respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti

40et amplius non audebant eum quicquam interrogare

41dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse

42et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est

45audiente autem omni populo dixit discipulis suis

46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis

47qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem

Lucas 20

1Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,

2et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?

3Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :

4baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?

5At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?

6Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.

7Et responderunt se nescire unde esset.

8Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.

10Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.

11Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.

12Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.

13Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.

14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.

15Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?

16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.

17Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?

18Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.

19Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.

20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.

21Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.

22Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?

23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?

24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.

25Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.

26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.

27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,

28dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.

29Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.

30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.

31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.

32Novissime omnium mortua est et mulier.

33In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.

34Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :

35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :

36neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.

38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.

39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.

40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?

42et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,

43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

44David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?

45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :

46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,

47qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.

Lucas 20

1et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem

3respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi

4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus

5at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi

6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse

7et responderunt se nescire unde esset

8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio

9coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

10et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem

11et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem

12et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt

13dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur

14quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas

15et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae

16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit

17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum

19et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam

20et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

21et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

22licet nobis dare tributum Caesari an non

23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis

24ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris

25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo

26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt

27accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum

28dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo

29septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis

30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

31et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt

32novissima omnium mortua est et mulier

33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem

34et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias

35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

36neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis

37quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob

38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

39respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti

40et amplius non audebant eum quicquam interrogare

41dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse

42et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est

45audiente autem omni populo dixit discipulis suis

46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis

47qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem

Lucas 20:1
Vulgate

et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

VulgClementine

Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,

2
Vulgate

et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem

VulgClementine

et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?

3
Vulgate

respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi

VulgClementine

Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :

4
Vulgate

baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus

VulgClementine

baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?

5
Vulgate

at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi

VulgClementine

At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?

6
Vulgate

si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse

VulgClementine

Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.

7
Vulgate

et responderunt se nescire unde esset

VulgClementine

Et responderunt se nescire unde esset.

8
Vulgate

et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio

VulgClementine

Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

9
Vulgate

coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

VulgClementine

Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.

10
Vulgate

et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem

VulgClementine

Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.

11
Vulgate

et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem

VulgClementine

Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.

12
Vulgate

et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt

VulgClementine

Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.

13
Vulgate

dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur

VulgClementine

Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.

14
Vulgate

quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas

VulgClementine

Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.

15
Vulgate

et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae

VulgClementine

Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?

16
Vulgate

veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit

VulgClementine

veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.

17
Vulgate

ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

VulgClementine

Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?

18
Vulgate

omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum

VulgClementine

Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.

19
Vulgate

et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam

VulgClementine

Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.

20
Vulgate

et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

VulgClementine

Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.

21
Vulgate

et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

VulgClementine

Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.

22
Vulgate

licet nobis dare tributum Caesari an non

VulgClementine

Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?

23
Vulgate

considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis

VulgClementine

Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?

24
Vulgate

ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris

VulgClementine

ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.

25
Vulgate

et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo

VulgClementine

Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.

26
Vulgate

et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt

VulgClementine

Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.

27
Vulgate

accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum

VulgClementine

Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,

28
Vulgate

dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo

VulgClementine

dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.

29
Vulgate

septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis

VulgClementine

Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.

30
Vulgate

et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

VulgClementine

Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.

31
Vulgate

et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt

VulgClementine

Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.

32
Vulgate

novissima omnium mortua est et mulier

VulgClementine

Novissime omnium mortua est et mulier.

33
Vulgate

in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem

VulgClementine

In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.

34
Vulgate

et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias

VulgClementine

Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :

35
Vulgate

illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

VulgClementine

illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :

36
Vulgate

neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis

VulgClementine

neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

37
Vulgate

quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob

VulgClementine

Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.

38
Vulgate

Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

VulgClementine

Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.

39
Vulgate

respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti

VulgClementine

Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.

40
Vulgate

et amplius non audebant eum quicquam interrogare

VulgClementine

Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41
Vulgate

dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse

VulgClementine

Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?

42
Vulgate

et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

VulgClementine

et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,

43
Vulgate

donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

VulgClementine

donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

44
Vulgate

David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est

VulgClementine

David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?

45
Vulgate

audiente autem omni populo dixit discipulis suis

VulgClementine

Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :

46
Vulgate

adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis

VulgClementine

Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,

47
Vulgate

qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem

VulgClementine

qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lucas 20

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Lucas 20 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Lucas 20:16

Vulgate

"veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit"

VulgClementine

"veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward