Lucas 18 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Lucas 18
1dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
2dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
3vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
4et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
5tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
6ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
8dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
9dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
10duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
11Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
12ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
13et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
14dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
15adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
16Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
17amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
18et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
19dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
20mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
21qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
22quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
23his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
24videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
26et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
27ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
28ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
29qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
31adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
32tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
33et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
34et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
35factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
36et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
37dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
38et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
39et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
40stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
41dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
42et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
43et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
Lucas 18
1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
3Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
4Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :
5tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
6Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
8Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :
10Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.
11Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :
12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.
14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
15Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.
17Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?
19Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
20Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.
21Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.
22Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
23His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.
24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
26Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
27Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :
32tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :
33et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
38Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.
39Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
40Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.
42Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
43Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lucas 18
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Lucas 18 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Lucas 18:16
"Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei"
"Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei."





