Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Isaias 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Isaias 9

1primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

2populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

3multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

4iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

5quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

6parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

7multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

8verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

9et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

10lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

11et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

12Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

13et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

14et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

15longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

16et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

17propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

18succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

19in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

20et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

21in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Isaias 9

1Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.

2Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

3Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

4Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.

5Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.

6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.

7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc.

8Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.

9Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes :

10Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.

11Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.

12Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

13Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.

14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.

15Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.

16Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, præcipitati.

17Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur : quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

18Succensa est enim quasi ignis impietas : veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.

19In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet.

20Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam.

21In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

Isaias 9

1primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

2populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

3multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

4iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

5quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

6parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

7multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

8verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

9et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

10lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

11et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

12Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

13et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

14et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

15longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

16et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

17propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

18succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

19in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

20et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

21in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Isaias 9:1
Vulgate

primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

VulgClementine

Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.

2
Vulgate

populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

VulgClementine

Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

3
Vulgate

multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

VulgClementine

Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

4
Vulgate

iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

VulgClementine

Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.

5
Vulgate

quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

VulgClementine

Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.

6
Vulgate

parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

VulgClementine

Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.

7
Vulgate

multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

VulgClementine

Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc.

8
Vulgate

verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

VulgClementine

Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.

9
Vulgate

et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

VulgClementine

Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes :

10
Vulgate

lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

VulgClementine

Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.

11
Vulgate

et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

VulgClementine

Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.

12
Vulgate

Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

VulgClementine

Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

13
Vulgate

et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

VulgClementine

Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.

14
Vulgate

et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

VulgClementine

Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.

15
Vulgate

longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

VulgClementine

Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.

16
Vulgate

et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

VulgClementine

Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, præcipitati.

17
Vulgate

propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

VulgClementine

Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur : quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

18
Vulgate

succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

VulgClementine

Succensa est enim quasi ignis impietas : veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.

19
Vulgate

in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

VulgClementine

In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet.

20
Vulgate

et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

VulgClementine

Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam.

21
Vulgate

in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

VulgClementine

In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 9

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Isaias 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Isaias 9:16

Vulgate

"et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati"

VulgClementine

"Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, præcipitati."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward