Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Isaias 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Isaias 8

1et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare

2et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae

3et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum

5et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

6pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius

8et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

9congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

10inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

11haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

12non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

13Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

14et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

15et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

16liga testimonium signa legem in discipulis meis

17et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

18ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

19et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

20ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

21et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

22et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

Isaias 8

1Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare.

2Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ :

3et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prædari :

4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.

5Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :

6Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ :

7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ;

8et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !

9Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.

10Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.

11Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :

12Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :

14et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.

15Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

16Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.

18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :

19et cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?

20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

21Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,

22et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

Isaias 8

1et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare

2et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae

3et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum

5et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

6pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius

8et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

9congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

10inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

11haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

12non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

13Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

14et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

15et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

16liga testimonium signa legem in discipulis meis

17et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

18ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

19et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

20ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

21et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

22et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

Isaias 8:1
Vulgate

et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare

VulgClementine

Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare.

2
Vulgate

et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae

VulgClementine

Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ :

3
Vulgate

et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

VulgClementine

et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prædari :

4
Vulgate

quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum

VulgClementine

quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.

5
Vulgate

et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

VulgClementine

Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :

6
Vulgate

pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

VulgClementine

Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ :

7
Vulgate

propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius

VulgClementine

propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ;

8
Vulgate

et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

VulgClementine

et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !

9
Vulgate

congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

VulgClementine

Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.

10
Vulgate

inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

VulgClementine

Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.

11
Vulgate

haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

VulgClementine

Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :

12
Vulgate

non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

VulgClementine

Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13
Vulgate

Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

VulgClementine

Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :

14
Vulgate

et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

VulgClementine

et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.

15
Vulgate

et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

VulgClementine

Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

16
Vulgate

liga testimonium signa legem in discipulis meis

VulgClementine

Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

17
Vulgate

et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

VulgClementine

Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.

18
Vulgate

ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

VulgClementine

Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :

19
Vulgate

et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

VulgClementine

et cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?

20
Vulgate

ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

VulgClementine

ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

21
Vulgate

et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

VulgClementine

Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,

22
Vulgate

et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

VulgClementine

et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 8

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Isaias 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Isaias 8:16

Vulgate

"liga testimonium signa legem in discipulis meis"

VulgClementine

"Liga testimonium, signa legem in discipulis meis."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward