Iob 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 9
1et respondens Iob ait
2vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
3si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
4sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
5qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
6qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
7qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
8qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
10qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
11si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
12si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
13Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
14quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
15qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
16et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
17in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
18non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
19si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
20si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
21etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
22unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
23si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
24terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
25dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
26pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
27cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
28verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
29si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
31tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
32neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
33non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
34auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
35loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
Iob 9
1Et respondens Job, ait :
2Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
4Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ?
5Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
6Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.
7Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
8Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
9Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
10Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
11Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.
12Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere potest : Cur ita facis ?
13Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?
15qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor.
16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
18Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
19Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
20Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
22Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit.
23Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
24Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est ?
25Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.
26Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam.
27Cum dixero : Nequaquam ita loquar : commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
29Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?
30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,
31tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
34Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
35Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 9
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 9:16
"et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam"
"Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam."





