Iob 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 8
1respondens autem Baldad Suites dixit
2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
Iob 8
1Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?
3Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :
5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;
6si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
7in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
11Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
14Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.
16Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
19Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
20Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
21donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 8:16
"humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur"
"Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur."





