Iob 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 10
1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
Iob 10
1Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ.
2Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
4Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
5Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
6ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
7et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?
9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
10Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
11Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
12Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
15Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
17Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
18Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
19Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
22terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 10:16
"et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias"
"Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias."





