Iob 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 4
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
3ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
5nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
6timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
7recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
8quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
9flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
11tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
12porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
13in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
14pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
15et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
16stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
17numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
18ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
19quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
20de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
21qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
Iob 4
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
2Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?
3Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ;
4vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es.
6Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ?
8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
9flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
10Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
12Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
13In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
14pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ;
15et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ?
18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ;
19quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ?
20De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 4:16
"stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi"
"Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi."





