Iob 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 3
1post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2et locutus est
3pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
4dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
5obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
6noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
7sit nox illa solitaria nec laude digna
8maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
9obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
10quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
11quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
12quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
13nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
15aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
17ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
18et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
19parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
20quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
21qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
23viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
24antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
25quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
26nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
Iob 3
1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
2et locutus est :
3Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
4Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
6Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
7Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
9Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
11Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?
12Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?
13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
14cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ;
15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;
16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
18Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;
22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?
23viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?
24Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
26Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 3:16
"aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem"
"aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem."





