Iob 36 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 36
1addens quoque Heliu haec locutus est
2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
25omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
Iob 36
1Addens quoque Eliu, hæc locutus est :
2Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
4Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
5Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :
6sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
7Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
8Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
9indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
12si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
13Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
14Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
15Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
17Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.
18Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
19Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
20Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
21Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
23Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
24Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
25Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.
27Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
28qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.
29Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
31Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
32In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
33Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 36
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 36 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 36:16
"igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine"
"Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine."





