Iob 35 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 35
1igitur Heliu haec rursum locutus est
2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
Iob 35
1Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
2Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
3Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
4Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
5Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.
6Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
7Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;
11qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?
12Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
13Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
15Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
16Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 35
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 35 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 35:16
"ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat"
"Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat."





