Iob 33 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 33
1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
Iob 33
1Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
2Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.
3Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
4Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
6Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
7Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
8Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
9Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me.
10Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
11Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.
12Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
13Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?
14Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
16tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
17ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
18eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
19Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
20Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
21Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
22Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
23Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
24miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
25Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
26Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
27Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
28Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
29Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
30ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
31Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.
32Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
33Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 33
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 33 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 33:16
"tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam"
"tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,"





