Iob 30 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 30
1nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
3egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
4et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
5qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
6in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
7qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
9nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
10abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
11faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
15redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
17nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
20clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
21mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
23scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
24verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
25flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
26expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
28maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
29frater fui draconum et socius strutionum
30cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
31versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
Iob 30
1Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
2quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
3egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
4Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
5qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
6In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :
7qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
8filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
9Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
11Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
12Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.
14Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
15Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
16Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
17Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
18In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.
19Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
20Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.
21Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
22Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.
23Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
24Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.
25Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
26Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
27Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.
28Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.
29Frater fui draconum, et socius struthionum.
30Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
31Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 30
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 30 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 30:16
"nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis"
"Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis."





