Iob 31 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 31
1pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
2quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
3numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
4nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
5si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
6adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
7si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
8seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
9si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
10scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
11hoc enim nefas est et iniquitas maxima
12ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
13si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
14quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
15numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
16si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
17si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
18quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
19si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
20si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
21si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
22umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
23semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
24si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
25si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
26si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
27et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
28quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
29si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
30non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
31si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
32foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
33si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
34si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
35quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
36ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
37per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
38si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
39si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
40pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
Iob 31
1Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
2Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?
3Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ?
4Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?
5Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
6appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
8seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
9Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
10scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
11Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
12Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
13Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me :
14quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ?
15Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus ?
16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci ;
17si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) ;
19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ;
20si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ;
21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem :
22humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ;
25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ;
26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
27et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :
28quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
29Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :
30non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
31Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?
32foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.
33Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;
34si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
36ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?
37Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :
39si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi :
40pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 31
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 31 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 31:16
"si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci"
"Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci ;"





