Iob 28 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 28
1habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
4dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
7semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
8non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
11profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
12sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
13nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
14abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
15non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
16non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
17non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
19non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
21abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
24ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
Iob 28
1Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
2Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur.
3Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat : lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
4Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
5Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.
6Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum.
7Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
8Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.
9Ad silicem extendit manum suam : subvertit a radicibus montes.
10In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
11Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
12Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiæ ?
13Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
14Abyssus dicit : Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum.
15Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
16Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis.
19Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.
20Unde ergo sapientia venit ? et quis est locus intelligentiæ ?
21Abscondita est ab oculis omnium viventium : volucres quoque cæli latet.
22Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus.
23Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
24Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
25Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
26Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus :
27tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit.
28Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 28
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 28 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 28:16
"non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro"
"Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro."





