Iob 27 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 27
1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
Iob 27
1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?
9Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?
10aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?
11Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
12Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?
13Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :
17præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
18Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.
21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.
23Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 27
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 27 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 27:16
"si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta"
"Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :"





