Iob 26 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 26
1respondens autem Iob dixit
2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
Iob 26
1Respondens autem Job dixit :
2Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ?
3Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam : et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
4Quem docere voluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum ?
5Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
6Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
7Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
8Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
9Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
10Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.
11Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.
12In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
13Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus : et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 26
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 26 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 26:1
"respondens autem Iob dixit"
"Respondens autem Job dixit :"





