Iob 24 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 24
1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
3asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
4subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
6agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
7nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
8quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
9vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
12de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
14mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
16perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
18levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
21pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
22detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
23dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
24elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
Iob 24
1Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
2Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos.
3Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
6Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
7Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :
8quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
9Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
10Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
11Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
12De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.
13Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
14Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.
15Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.
16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
19Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
20Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
22Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.
23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.
24Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 24
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 24 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 24:16
"perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem"
"Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem."





