Iob 23 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 23
1respondens autem Iob dixit
2nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
3quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
4ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
5ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
6nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
7proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
8si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
9si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
10ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
11vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
12a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
13ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
14cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
16Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
17non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
Iob 23
1Respondens autem Job, ait :
2Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?
4Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :
5ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
6Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
7Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
8Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.
9Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
15Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
16Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
17Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 23
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 23 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 23:16
"Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me"
"Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me."





