Iob 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 22
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
3quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
4numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
5et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
6abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
7aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
8in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
9viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
10propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
11et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
12an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
13et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
14nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
15numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
16qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
17qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
18cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
19videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
20nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
21adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
22suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
23si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
24dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
25eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
26tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
27rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
28decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
29qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
30salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
Iob 22
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
2Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?
3Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?
4Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
5et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?
6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
7Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
8In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
9Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
10Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
11Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?
12an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?
13Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.
14Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
15Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?
17Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
18cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul sit a me.
19Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :
20nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?
21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
22Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
23Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
25Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
27Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
30Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 22
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 22:16
"qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum"
"qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?"





