Iob 17 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 17
1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
3libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
4cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
6posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
7caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
8stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
9et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
10igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
11dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
13si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
15ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
16in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
Iob 17
1Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum.
2Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
3Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
4Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
5Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
6Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
7Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
8Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
10Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
12Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
14Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.
15Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?
16In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 17
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 17 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 17:16
"in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi"
"In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?"





