Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Iob 16 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Iob 16

1respondens autem Iob dixit

2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

5consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

6roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

7sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

8nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

9rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

10collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

11aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

12conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

13ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

14circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

15concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

16saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

17facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

18haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

19terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

20ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

21verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

22atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

23ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

Iob 16

1Respondens autem Job, dixit :

2Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.

3Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?

4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :

5consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;

6roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.

7Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.

8Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.

9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.

10Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.

11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis.

12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.

13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.

14Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.

15Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.

16Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.

17Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.

18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.

19Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :

20ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.

21Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :

22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.

23Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.

Iob 16

1respondens autem Iob dixit

2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

5consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

6roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

7sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

8nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

9rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

10collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

11aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

12conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

13ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

14circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

15concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

16saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

17facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

18haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

19terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

20ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

21verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

22atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

23ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

Iob 16:1
Vulgate

respondens autem Iob dixit

VulgClementine

Respondens autem Job, dixit :

2
Vulgate

audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

VulgClementine

Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.

3
Vulgate

numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

VulgClementine

Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?

4
Vulgate

poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

VulgClementine

Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :

5
Vulgate

consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

VulgClementine

consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;

6
Vulgate

roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

VulgClementine

roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.

7
Vulgate

sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

VulgClementine

Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.

8
Vulgate

nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

VulgClementine

Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.

9
Vulgate

rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

VulgClementine

Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.

10
Vulgate

collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

VulgClementine

Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.

11
Vulgate

aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

VulgClementine

Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis.

12
Vulgate

conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

VulgClementine

Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.

13
Vulgate

ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

VulgClementine

Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.

14
Vulgate

circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

VulgClementine

Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.

15
Vulgate

concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

VulgClementine

Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.

16
Vulgate

saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

VulgClementine

Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.

17
Vulgate

facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

VulgClementine

Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.

18
Vulgate

haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

VulgClementine

Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.

19
Vulgate

terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

VulgClementine

Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :

20
Vulgate

ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

VulgClementine

ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.

21
Vulgate

verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

VulgClementine

Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :

22
Vulgate

atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

VulgClementine

atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.

23
Vulgate

ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

VulgClementine

Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 16

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Iob 16 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Iob 16:16

Vulgate

"saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum"

VulgClementine

"Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward