Iob 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 11
1respondens autem Sophar Naamathites dixit
2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
9longior terrae mensura eius et latior mari
10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
Iob 11
1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
2Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?
3Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
4Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
8Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?
9Longior terra mensura ejus, et latior mari.
10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?
11Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?
12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
15tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.
16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe : et defossus securus dormies.
19Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis : et spes illorum abominatio animæ.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 11:16
"miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis"
"Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis."





