Ioannes 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 9
1et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
2et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
3respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
4me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
5quamdiu in mundo sum lux sum mundi
6haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
7et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
8itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
9alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
10dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
11respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
12dixerunt ei ubi est ille ait nescio
13adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
14erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
15iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
16dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
17dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
18non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
19et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
20responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
21quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
22haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
23propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
24vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
25dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
26dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
27respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
28maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
29nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
30respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
31scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
32a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
33nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
34responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
35audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
36respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
37et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
38at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
39dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
40et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
41dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
Ioannes 9
1Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate :
2et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ?
3Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :
5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
6Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
7et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.
9Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
10Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
11Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
13Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.
14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
16Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.
17Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.
18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :
19et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?
20Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :
21quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.
22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
23Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.
25Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
26Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?
27Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?
28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
30Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
31scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
36Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?
37Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
39Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
40Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ?
41Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 9
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 9:16
"dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis"
"Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos."





