Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Ioannes 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Ioannes 6

1post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis

2et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur

3subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis

4erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum

5cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii

6hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus

7respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

8dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri

9est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos

10dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

11accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

12ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant

13collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt

14illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

15Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus

16ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare

17et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus

18mare autem vento magno flante exsurgebat

19cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt

20ille autem dicit eis ego sum nolite timere

21voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

22altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent

23aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino

24cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum

25et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti

26respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis

27operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

28dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei

29respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

30dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris

31patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare

32dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum

33panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo

34dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc

35dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

36sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis

37omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

38quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

39haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die

40haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

41murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi

42et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi

43respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem

44nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

45est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me

46non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem

47amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam

48ego sum panis vitae

49patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt

50hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur

51ego sum panis vivus qui de caelo descendi

52si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

53litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum

54dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis

55qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die

56caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus

57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo

58sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me

59hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

60haec dixit in synagoga docens in Capharnaum

61multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire

62sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat

63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius

64spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

65sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum

66et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

67ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant

68dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire

69respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

70et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

71respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

72dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

Ioannes 6

1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

24Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48Ego sum panis vitæ.

49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

Ioannes 6

1post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis

2et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur

3subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis

4erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum

5cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii

6hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus

7respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

8dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri

9est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos

10dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

11accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

12ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant

13collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt

14illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

15Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus

16ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare

17et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus

18mare autem vento magno flante exsurgebat

19cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt

20ille autem dicit eis ego sum nolite timere

21voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

22altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent

23aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino

24cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum

25et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti

26respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis

27operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

28dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei

29respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

30dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris

31patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare

32dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum

33panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo

34dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc

35dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

36sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis

37omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

38quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

39haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die

40haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

41murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi

42et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi

43respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem

44nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

45est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me

46non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem

47amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam

48ego sum panis vitae

49patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt

50hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur

51ego sum panis vivus qui de caelo descendi

52si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

53litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum

54dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis

55qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die

56caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus

57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo

58sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me

59hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

60haec dixit in synagoga docens in Capharnaum

61multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire

62sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat

63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius

64spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

65sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum

66et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

67ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant

68dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire

69respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

70et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

71respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

72dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

Ioannes 6:1
Vulgate

post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis

VulgClementine

Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2
Vulgate

et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur

VulgClementine

et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3
Vulgate

subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis

VulgClementine

Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4
Vulgate

erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum

VulgClementine

Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5
Vulgate

cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii

VulgClementine

Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6
Vulgate

hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus

VulgClementine

Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7
Vulgate

respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

VulgClementine

Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8
Vulgate

dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri

VulgClementine

Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9
Vulgate

est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos

VulgClementine

Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10
Vulgate

dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

VulgClementine

Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11
Vulgate

accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

VulgClementine

Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12
Vulgate

ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant

VulgClementine

Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13
Vulgate

collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt

VulgClementine

Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14
Vulgate

illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

VulgClementine

Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15
Vulgate

Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus

VulgClementine

Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16
Vulgate

ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare

VulgClementine

Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17
Vulgate

et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus

VulgClementine

Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18
Vulgate

mare autem vento magno flante exsurgebat

VulgClementine

Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19
Vulgate

cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt

VulgClementine

Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20
Vulgate

ille autem dicit eis ego sum nolite timere

VulgClementine

Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21
Vulgate

voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

VulgClementine

Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22
Vulgate

altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent

VulgClementine

Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23
Vulgate

aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino

VulgClementine

aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

24
Vulgate

cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum

VulgClementine

Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25
Vulgate

et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti

VulgClementine

Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26
Vulgate

respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis

VulgClementine

Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27
Vulgate

operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

VulgClementine

Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28
Vulgate

dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei

VulgClementine

Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29
Vulgate

respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

VulgClementine

Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30
Vulgate

dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris

VulgClementine

Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31
Vulgate

patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare

VulgClementine

Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32
Vulgate

dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum

VulgClementine

Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33
Vulgate

panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo

VulgClementine

Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34
Vulgate

dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc

VulgClementine

Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35
Vulgate

dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

VulgClementine

Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36
Vulgate

sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis

VulgClementine

Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37
Vulgate

omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

VulgClementine

Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38
Vulgate

quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

VulgClementine

quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39
Vulgate

haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die

VulgClementine

Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40
Vulgate

haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

VulgClementine

Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41
Vulgate

murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi

VulgClementine

Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42
Vulgate

et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi

VulgClementine

et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43
Vulgate

respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem

VulgClementine

Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44
Vulgate

nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

VulgClementine

nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45
Vulgate

est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me

VulgClementine

Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46
Vulgate

non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem

VulgClementine

Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47
Vulgate

amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam

VulgClementine

Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48
Vulgate

ego sum panis vitae

VulgClementine

Ego sum panis vitæ.

49
Vulgate

patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt

VulgClementine

Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50
Vulgate

hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur

VulgClementine

Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51
Vulgate

ego sum panis vivus qui de caelo descendi

VulgClementine

Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52
Vulgate

si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

VulgClementine

Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53
Vulgate

litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum

VulgClementine

Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54
Vulgate

dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis

VulgClementine

Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55
Vulgate

qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die

VulgClementine

Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56
Vulgate

caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus

VulgClementine

Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57
Vulgate

qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo

VulgClementine

qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58
Vulgate

sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me

VulgClementine

Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59
Vulgate

hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

VulgClementine

Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60
Vulgate

haec dixit in synagoga docens in Capharnaum

VulgClementine

Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61
Vulgate

multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire

VulgClementine

Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62
Vulgate

sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat

VulgClementine

Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63
Vulgate

si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius

VulgClementine

si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64
Vulgate

spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

VulgClementine

Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

65
Vulgate

sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum

VulgClementine

Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66
Vulgate

et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

VulgClementine

Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67
Vulgate

ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant

VulgClementine

Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68
Vulgate

dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire

VulgClementine

Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69
Vulgate

respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

VulgClementine

Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70
Vulgate

et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

VulgClementine

et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71
Vulgate

respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

VulgClementine

Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72
Vulgate

dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

VulgClementine

Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 6

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Ioannes 6:16

Vulgate

"ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare"

VulgClementine

"Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward