Ioannes 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 5
1post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
2est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
3in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
4[]
5erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
6hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
7respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
8dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
9et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
10dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
11respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
12interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
13is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
14postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
15abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
16propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
17Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
18propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
19amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
20Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
21sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
22neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
23ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
24amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
25amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
26sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
27et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
28nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
29et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
30non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
31si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
32alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
33vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
34ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
35ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
36ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
37et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
38et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
39scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
41claritatem ab hominibus non accipio
42sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
43ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
44quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
45nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
46si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
47si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
Ioannes 5
1Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
2Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
3In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.
4Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
5Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
7Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
8Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
9Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
10Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
11Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
12Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
13Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
15Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
16Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
17Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
18Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
19Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
35Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
37et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
38et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :
40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
41Claritatem ab hominibus non accipio.
42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?
45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
47Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 5:16
"propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato"
"Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato."





