Ioannes 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 4
1ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
2quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
3reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
4oportebat autem eum transire per Samariam
5venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
6erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
7venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
8discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
9dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
10respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
11dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
12numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
13respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
14sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
15dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
16dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
17respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
18quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
19dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
20patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
21dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
22vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
23sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
24spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
25dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
26dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
27et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
28reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
29venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
30exierunt de civitate et veniebant ad eum
31interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
32ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
33dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
34dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
35nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
36et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
37in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
38ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
39ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
40cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
41et multo plures crediderunt propter sermonem eius
42et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
43post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
44ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
45cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
46venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
47hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
48dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
49dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
50dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
51iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
52interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
53cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
54hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
Ioannes 4
1Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
2(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
3reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
4Oportebat autem eum transire per Samariam.
5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
6Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
8(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
10Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
11Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
12Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
13Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :
14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
15Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
16Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
17Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;
18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
19Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
21Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
22Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
24Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
25Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
27Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
28Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
29Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
30Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
32Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
34Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
48Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
49Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
50Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
51Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
52Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
53Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.
54Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 4:16
"dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc"
"Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc."





