Ioannes 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 2
1et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
3et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
4et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
5dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
6erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
7dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
8et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
9ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
10et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
11hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
12post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
13et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
14et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
16et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
17recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
18responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
19respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
20dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
21ille autem dicebat de templo corporis sui
22cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
23cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
Ioannes 2
1Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
2Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
3Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
4Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
5Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
6Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
7Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
8Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,
10et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
16Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
19Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
21Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
24Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 2:16
"et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis"
"Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis."





