II Ad Corinthios 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Ad Corinthios 2
1statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
2si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
3et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
4nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
5si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
6sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
7ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
8propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
9ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
10cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
11ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
12cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
13non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
14Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
15quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
16aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
17non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
II Ad Corinthios 2
1Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
2Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?
3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
5Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :
7ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
9Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
10Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :
15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :
16aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?
17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Ad Corinthios 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Ad Corinthios 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Ad Corinthios 2:16
"aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus"
"aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?"





