Iacobi 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iacobi 2
1fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
2etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
3et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
4nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
5audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
6vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
7nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
8si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
9si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
10quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
11qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
12sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
13iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
14quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
15si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
16dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
17sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
18sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
19tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
20vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
22vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
23et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
24videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
25similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
26sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est
Iacobi 2
1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
4nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
5Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
6vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
7nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
15Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
17Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
21Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
23Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
25Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
26Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iacobi 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iacobi 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iacobi 2:16
"dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit"
"dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?"





