I Ad Timotheum 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Timotheum 4
1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
9fidelis sermo et omni acceptione dignus
10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
11praecipe haec et doce
12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
I Ad Timotheum 4
1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
2in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
5sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
7Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
8Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
9Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
10In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
11Præcipe hæc, et doce.
12Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
15Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
16Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Timotheum 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Timotheum 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Timotheum 4:16
"adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt"
"Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt."





