Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Ad Thessalonicenses 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Ad Thessalonicenses 4

1de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

2scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

3haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

4ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

5non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

7non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

8itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

9de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

10etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

11et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

13nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

14si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

15hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

16quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

17deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus

18itaque consolamini invicem in verbis istis

I Ad Thessalonicenses 4

1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

2Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.

3Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,

4ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :

6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.

7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

11et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis :

12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.

13Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.

15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.

16Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

18Itaque consolamini invicem in verbis istis.

I Ad Thessalonicenses 4

1de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

2scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

3haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

4ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

5non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

7non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

8itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

9de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

10etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

11et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

13nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

14si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

15hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

16quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

17deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus

18itaque consolamini invicem in verbis istis

I Ad Thessalonicenses 4:1
Vulgate

de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

VulgClementine

De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

2
Vulgate

scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

VulgClementine

Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.

3
Vulgate

haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

VulgClementine

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,

4
Vulgate

ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

VulgClementine

ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

5
Vulgate

non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

VulgClementine

non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :

6
Vulgate

ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

VulgClementine

et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.

7
Vulgate

non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

VulgClementine

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

8
Vulgate

itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

VulgClementine

Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

9
Vulgate

de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

VulgClementine

De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10
Vulgate

etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

VulgClementine

Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

11
Vulgate

et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

VulgClementine

et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis :

12
Vulgate

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

VulgClementine

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.

13
Vulgate

nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

VulgClementine

Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

14
Vulgate

si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

VulgClementine

Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.

15
Vulgate

hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

VulgClementine

Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.

16
Vulgate

quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

VulgClementine

Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

17
Vulgate

deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus

VulgClementine

Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

18
Vulgate

itaque consolamini invicem in verbis istis

VulgClementine

Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Thessalonicenses 4

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Ad Thessalonicenses 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Ad Thessalonicenses 4:16

Vulgate

"quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi"

VulgClementine

"Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward