I Ad Corinthios 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Corinthios 8
1de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
2si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
3si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
5nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
6nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
9videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
10si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
11et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
12sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
13quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
I Ad Corinthios 8
1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
2Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
3Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
4De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
5Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :
6nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
8Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.
9Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?
11Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?
12Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Corinthios 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Corinthios 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Corinthios 8:1
"de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat"
"De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat."





