Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Ad Corinthios 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Ad Corinthios 9

1non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

2si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

3mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

4numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi

5numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

6aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi

7quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat

8numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit

9scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo

10an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

11si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus

12si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi

13nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur

14ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

15ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

16nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

17si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

18quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

19nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

20et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

21his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

22factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

23omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

24nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

25omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

26ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans

27sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

I Ad Corinthios 9

1Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?

2Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

3Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :

4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?

5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?

6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?

7Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?

8Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?

9Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?

10an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?

12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.

13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?

14Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.

17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

18Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.

20Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :

21iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.

22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

23Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.

24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.

25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.

26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :

27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

I Ad Corinthios 9

1non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

2si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

3mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

4numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi

5numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

6aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi

7quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat

8numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit

9scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo

10an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

11si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus

12si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi

13nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur

14ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

15ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

16nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

17si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

18quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

19nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

20et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

21his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

22factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

23omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

24nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

25omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

26ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans

27sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

I Ad Corinthios 9:1
Vulgate

non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

VulgClementine

Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?

2
Vulgate

si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

VulgClementine

Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

3
Vulgate

mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

VulgClementine

Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :

4
Vulgate

numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi

VulgClementine

Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?

5
Vulgate

numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

VulgClementine

numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?

6
Vulgate

aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi

VulgClementine

aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?

7
Vulgate

quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat

VulgClementine

Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?

8
Vulgate

numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit

VulgClementine

Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?

9
Vulgate

scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo

VulgClementine

Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?

10
Vulgate

an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

VulgClementine

an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

11
Vulgate

si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus

VulgClementine

Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?

12
Vulgate

si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi

VulgClementine

Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.

13
Vulgate

nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur

VulgClementine

Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?

14
Vulgate

ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

VulgClementine

Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

15
Vulgate

ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

VulgClementine

Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

16
Vulgate

nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

VulgClementine

Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.

17
Vulgate

si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

VulgClementine

Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

18
Vulgate

quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

VulgClementine

Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19
Vulgate

nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

VulgClementine

Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.

20
Vulgate

et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

VulgClementine

Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :

21
Vulgate

his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

VulgClementine

iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.

22
Vulgate

factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

VulgClementine

Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

23
Vulgate

omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

VulgClementine

Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.

24
Vulgate

nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

VulgClementine

Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.

25
Vulgate

omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

VulgClementine

Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.

26
Vulgate

ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans

VulgClementine

Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :

27
Vulgate

sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

VulgClementine

sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Corinthios 9

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Ad Corinthios 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Ad Corinthios 9:16

Vulgate

"nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero"

VulgClementine

"Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward