I Ad Corinthios 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Corinthios 5
1omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
2et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
3ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
4in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
6non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
7expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
8itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
9scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
10non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
11nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
12quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
13nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
I Ad Corinthios 5
1Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
2Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
3Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
4in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
5tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?
7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
8Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis.
9Scripsi vobis in epistola : Ne commisceamini fornicariis :
10non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
11Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
12Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?
13nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Corinthios 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Corinthios 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Corinthios 5:1
"omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat"
"Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat."





