I Ad Corinthios 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Corinthios 4
1sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
2hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
3mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
4nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
5itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
6haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
7quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
8iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
9puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
10nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
11usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
12et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
13blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
14non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
15nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
16rogo ergo vos imitatores mei estote
17ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
18tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
19veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
21quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis
I Ad Corinthios 4
1Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
2Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
3Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
4Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
6Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
7Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
8Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
9Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
12et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
13blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
14Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
16Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
20Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
21Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Corinthios 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Corinthios 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Corinthios 4:16
"rogo ergo vos imitatores mei estote"
"Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi."





