I Ad Corinthios 15 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Corinthios 15
1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
2per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
3tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
4et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
5et quia visus est Cephae et post haec undecim
6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
9ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
10gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
11sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
14si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
15invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
16nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
18ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
21quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
22et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
25oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
26novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
27omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
28cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
30ut quid et nos periclitamur omni hora
31cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
34evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
35sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
38Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
39non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
40et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
41alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
42sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
43seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
45factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
47primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
48qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
49igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
50hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
51ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
52in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
I Ad Corinthios 15
1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
11sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
13Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
15invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
28Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
30ut quid et nos periclitamur omni hora ?
31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
39Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
47Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
48Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
50Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
51Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
55Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
56Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Corinthios 15
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Corinthios 15 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Corinthios 15:16
"nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit"
"Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit."





