I Ad Corinthios 14 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Corinthios 14
1sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
3nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
5volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
8etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
9ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
11si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
12sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
15quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
16ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
20fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
21in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
23si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
25occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
26quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
27sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
29prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
31potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
33non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
34mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
35si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
37si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
38si quis autem ignorat ignorabitur
39itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
I Ad Corinthios 14
1Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.
2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
3Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
4Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
5Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?
7Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?
8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?
9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.
10Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.
11Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.
12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.
17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
21In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?
24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :
25occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
26Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.
27Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
28Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.
29Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
30Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :
32et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
33Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
34Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
36An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?
37Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
38Si quis autem ignorat, ignorabitur.
39Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.
40Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Corinthios 14
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Corinthios 14 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Corinthios 14:16
"ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit"
"Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit."





