I Ad Corinthios 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Corinthios 1
1Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater
2ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
4gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
5quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia
6sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi
8qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi
9fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri
10obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
11significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
12hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
13divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis
14gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium
15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
16baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim
17non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
18verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
19scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo
20ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
21nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
22quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt
23nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam
24ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam
25quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
26videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
27sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
28et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret
29ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
30ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
31ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur
I Ad Corinthios 1
1Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
2ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
5quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
6Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
8qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
9Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
10Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
11Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
13Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
14Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
22Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
23nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :
25quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
28et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
29ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
30Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
31ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Corinthios 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Corinthios 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Corinthios 1:16
"baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim"
"Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim."





