Ad Romanos 16 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Romanos 16
1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
5et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
6salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
10salutate Apellen probum in Christo
11salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
14salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
17rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
23salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
24[]
25ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
27solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen
Ad Romanos 16
1Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :
2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
3Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
4(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
5et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
6Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
7Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
9Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
10Salutate Apellen probum in Christo.
11Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
12Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
13Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
14Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
15Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
18Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
19Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
21Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
24Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
26(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
27soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Romanos 16
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Romanos 16 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Romanos 16:16
"salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi"
"Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi."





