Ecclesiasticus 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 9
1non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam
2non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
3ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius
4cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
5virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
6non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam
7noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
8averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam
9propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
10omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur
11speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
12cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
13et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
14ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
15vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
16non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio
17non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
18longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis
19et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam
20communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
21secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
22viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi
23et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi
24in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
25terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit
Ecclesiasticus 9
1Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
2Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
3Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
4Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
5Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
6Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.
7Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
8Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
9Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
10Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
11Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt : colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
12Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum :
13et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
14Ne derelinquas amicum antiquum : novus enim non erit similis illi.
15Vinum novum amicus novus : veterascet, et cum suavitate bibes illud.
16Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quæ futura sit illius subversio.
17Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
18Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.
19Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
20Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.
21Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
22Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio :
23et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.
24In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
25Terribilis est in civitate sua homo linguosus : et temerarius in verbo suo odibilis erit.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 9
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 9:16
"non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio"
"Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quæ futura sit illius subversio."





