Ecclesiasticus 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 10
1iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
2secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
3rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
4in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
5in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
6omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
7odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
8regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
9avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
10nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
11omnis potentatus brevis via
12brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
13cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
14initium superbiae hominis apostatare a Deo
15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
16propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
17sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
18radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
19terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
20arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
21perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
22non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
23semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
24in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
25gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
26non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
27magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
28servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
29noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
30melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
31fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
32peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
33pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
34qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
Ecclesiasticus 10
1Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
2Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
3Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
4In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
5In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
6Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.
7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
8Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
9Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?
10Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
11Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.
12Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.
13Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
14Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :
15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
16Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
17Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
18Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
19Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
20Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
21Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
22Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
23Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
24In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
25Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.
26Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
27Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.
28Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
29Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
30Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
31Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
32Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?
33Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
34Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 10:16
"propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem"
"Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem."





